- LUDUS, a LYDIS
- LUDUS, a LYDIsqui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a ludo vel lusu appellatos scribit: quae tamen sic alii distingunt, ut Ludus dicatur, qui cum periculum, tum spem sibi propositam habet: Lusus, qui nil nisi solam voluptatem. Cum Schol Ludus vocatur, videtur vox potius a luendo, vel laude, quae praecipue in ea quaeritur, originem duxisse: Vel sic dicitur, quia in ea per ludum ad seria sit praeparatio, sicuti Ludi olim solebant osse ante solen nia. proprie animi remissionem, per breve carmen, vox Ludi den otabat primitus, qua qui utebantur, dicebantur ludere. Unde Virg. Eclogâ 1. v. 10.Ludere quae veliem, calamo ———Et Phaedr. l. 4. Fab. 1. v. 2.Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.Vide Plin. l. 7. Ep. 9. Dein factum quodcumque iocosum denotare coepit, in facto enim proprie Ludus est, quemadmodum iocus in verbo: quam vis interdum iocus in facto, et ludus in verbo, Valla. Tandem ad locum ipsum exercitationis designandum vox adhibita est, unde Ludum gladiatorium, Ludum matutinum etc. apud Vett. legimus. Sed et poenae quoque mediocris genus Ludusstatuitur, a Paulo l. 5. Sent. tit. 17. Unde ad Ludum damnari, vel in Ludum, Plin. l. 10. Ep. 40. Quidam vel in opus damnati, vel in Ludum et similia his genera poenarum. Tertullian. Lib. de Spectac. Etiam qui damnantur in Ludum, quale est, ut leviore delisti in homicidas emendatione proficiant. Clem. Alex. de Constitut. Apostol c. 1. Ε᾿ίτις Χριςτιανὸς κατεκρίθη ὑπὸ ἀσεβῶν, εἰς λοῦδον, ἢ θηρία, ἢ μέταλλον, Si quis Christianus damnatus sit ad Ludum, vel bestias, vel in metallum. Frequenter enim Ludo adiudicati Christiani, donec id vetitum Impp. Valentiniano et Valente leg. 8. de poen. in Cod. Theodos. Servos in ludum venatorium dari fuisse solitos, patet ex leg. 8. §. ult. ff. de poenis. vide infra Venatorius ludus. In plurativo numero, Ludi sunt spectacula publica et celebritates, quae vel placandae Deûm irae, vel pro salute populi, vel gratiae populi demerendae causâ, olim edebantur: quales apud Rom. primus instituit Romulus Rex, Consualibus celebratis; quem reliqui Reges, Consules et Praetores, ut et tandem Impp. certatim sequuti sunt; qui Ludos facere vel edere dicebantur. Phaedr. l. 5. Fab. 5. v. 4.Facturus Ludosquidam dives nobilis, etc.Exhibiti autem primum Ludi sunt, in Ins. Tiberina, nullo ad id certo constituto loco; sed ab altera parte tiberis pro meta erat, ab altera enses ponebantur, teste Serv. Virg. Interprete. Primus omnium Tarquinius Priscus Circum Maximum exstruxit, Liv. l. 1. c. 35. cumque prius stantes spectare solebant fur cis tabulata sustinentibus, circumquaque operta tecto fecitsedilia, loco in 30. Curias distributo, ut Curialium quisque suo loco spectaturus sederet, vide Dion. Halic. l. 3. In Circo itaque Ludi Circenses, sed in Theatro, Scenici exhibitisunt: quemadmodum Gladiatorii in Amphitheatro. In quibus qui certaturi erant, dicebantur committi. Stat. Theb. l. 6. v. 372.——— Quoniam iste duos fidissima phoeboNumina commisit Deus in certamina Reges:Fiebatque haec commissio, nominibus certantium in urnam iniectis atque inde a Praetore eductis etc. Vide quoque infra Ovile. Porro, praesidebat his Ludis, sequiore aevo, vel Princeps ipse, vel aliquis vice eius. Et quidem, cum in circo sedes separatas, neque Senatus ante Claudium, neque Equites ante Neronem haberent, proptereane principi quidem certa sedes fuisse videtur, utique Aug. tempore, nascente adhuc Imperio. Isigitur, ut Maiestatis suae rationem haberet. e pulvinarispectavit, i. e. ex eo Circi loco, ubi simulacra Deorum magnâ pompâ inferri et circum metas gestari solita, collocabantur: quaepars Circi videtur ad Euripum fuisse, qui medium stadium cingebat, sicut in Theatro honestissimus locus ad Podium erat. Aug. in Ep. ad Liviam super Claudio, primam frontem spectaculorum vocat; qui inde spectavit sedens, non, ut Nero postea, accubans, s. Deus aliquis vivus inter simulacra mortua. Cum uxore et liberis, non interimagines ipsas Deorum. Interdum vero, invidiae declinandae causâ, e cenaculis amicorum liberorumque Ludos eos spectavit, Suet. in Aug. c. 45. ad quem l. Vide Is. Casaub. Animadvers. Ut autem Ludorum magnificentiam ad posterorum quoque notitiam Principes porrigerent, pingi eos curârunt, in locis illustrioribus Urbis, quo de more vide Casaub. ad Pescenn. Spartiani, et Salmas. ad Carin. Vopisci. Idem Casaub. triblicem olim Ludorum et Agonum exhibendorum causam asserens, primam Deorum religionem, alteram Morturorum ὁσίαν, tertiam Edentium honorem, facit. Et quidem, qui ex duabus prioribus causis exhibebantur, sacros fere et inviolabiles, eorumque originem longe antiquiorem, sero enim transiisse Ludos, ab honoribus Deorum et Mortuorum, ad honores viventium, Quaesturas viz. Magistratus, Flaminia, ac Sacerdotia; postea vero rem ita in frequenti usu fuisse, ut temporibus aug. nemo aliquem locum honestiorem in Rep. sortiretur, quin magnam patrimonii partem in editione spectaculorum aut impenderet, aut impendisset, docet ad Suet. ubi supra c. 45. Vide quoque hîc passim, inprimis ubi de formula, Consulatum edere, et plura hanc in rem apud Onuphr. Panvin. de Ludis Rom. item de Ludis Saecularibus, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 28 et 31. Hier. Mercurialem de arte Gymnast. Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 5. cum Paralip. Thom. Dempster. Fabrum Agonistic. Alios; nec non hic infra Graecorum vero Ludi. alii Sacri erant, ἱεροὶ ἀγῶνες. qui et ςτεφανῖται et φυλλιναῖοι et φυλλοφόροι, h. e. coronarii et foliacei dicebantur, quod in iis non argentum; aut quidpiam tale, sed corona et quidem foliacea solum, victori praemii loco proponeretur, celebres nempe illi IV. Olympia, Pythia, Nemea, Isthmia: alii Non sacri, ἀργυρῖται, et δωρῖται ἀγῶνες appellata, in quibus mercedis causâ decertabatur. De quo discrimine exstat insignis locus apud Plutarch. quo docemur praemia Sacrorum certaminum, praeter cononam, fuisse inscriptionem, tabulam, decretum, ramum oleae, h. e. iis Athletis,qui in hisce certaminibus victores essent, proposita fuisse praemia honoris, gloriae, laudis et famae perennis; At aliis certaminibus, quae tanti non essent, dona ex argento, aere, ebore, talibusque, quae verius essent compendii, quam illius celebritatis, quae generosissimi cuiusque pectus acuat, vide eum Πολιτ. παραγγ. Etquidem horum illi in celebritate totius Graeciae peragebantur: istos exercendae iuventuti unaquaeque civitas instituit. In illis omnes Athletae ingenui fuêrunt, ad istos etiam servi videntur admissi etc. qua de re vide plura apud Scalig. ubi supra l. 1. c. 28. et 31. Fabrum it. C. Paschal. Coron toto l. 6. ubi totam Sacrorum s. Gymnicorum ceterorumque Ludorum Historiam accurate exhibet, ut et infra ubi de Olympionicis. Vide etiam aliquid supra ubi de Certaminibus, item in voce Hieronicae. Sed et quoties laets adveniebant nuntii, Ludos et Convivia publice Romae Athenisque habita, legimus: Ludicros viz. in quibus volupatai litabatur. Vide Casp. Barth. ad hocce Statii Theb. l. 8. v. 218. et seqq.At non sidoniam diversa in parte per urbemNox eadem vario producunt sidera LudoAnte domos, intrque: ipsaeque ad moenia marcentExcubiae ———Ludos Romanorum hic strictim damus: Graecorum plerosque Inscriptio exhibet illustri Athletae Megarensi facta, cuius supra meminmus, ubi de Hieronicis.Ludorum Sacrorum apud Rom. genera.Apollinares, soli stati fuêre ludi, et celebrabantur in honorem Apollinis, victoriae ergo; his praeerat Praetor, populus spectabat coronatus, matronae supplicabant, vulgo apertis ianuis epulabantur, eratque dies omni cerimoniarum genere sacer: prid. Nonas Quintiles. Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 11. et l. 5. c. 17. Augustales, in honorem Aug. Diis annumerati, habebantur. Praeerant illis Tribuni Pl. veste triumphali, etc. Idem l. 4. c. 14. et 20. baccho sacra erant Liberalia, et Ludi Scenici, vide infra. Capitolini, Iovi Capitolino sacri, ob servatum a Gallis Senonibus Capitolium, fiebant a vicanis praetextatis: His Sardos venales proclamari et senem quendam ludibrii gratiâ, cum bulla de collo suspensa, produci fuisse solitum, notat Plutarch. Quaest. Rom. 53. Idem l. 5. c. 18. Cereales, a matronis agebantur, repraesentantibus luctum Cereris, ob raptam Proserpinam, et eius peregrinationem cum face quaeritantis filiam. Pompa producebatur cum Deorum signis et ovo. Utebantur autem matronae veste alba, quemadmodum et viri toga candida induti spectabant: nec fas iis erat epulari, ante noctem. Idem l. 5. c. 14. Circenses, in honorem Neptuni: sicut pompa Circensis, in Solis honorem, institutisunt. Hi fere per servos tantum agebantur, omnibus exercitationum generibus. Pugnabant enim pugnis, caestibus, gladiis, fustibus, hastis, pilis etc. Gladiatores dimicabant variis modis: Edebantur cum bestiis certamina: Cursu, saltu, iaculatione, decursione equestri etc. pugnabatur. Idem l. 5. c. 4. et 5. Compitalitii, a Serv, Tullio: in honorem Deorum Larium instituti, celebrabantur in compitis, ab agrestibus, d. 9. post Kal. Ianuarias. Idem l. 5. c. 20. Consuales, honcori Neptuni destinati, a Romulo: His ferventibus Sabinarum mulieres raptae sunt. Dicuntur quoque Magni, Romani, item Circenses. Florales, quatuor ultimis Aprilis diebus, celebrari solebant, in honorem Florae; postea in Maium translati. Idem l. 5. c. 15. Liberalia, in honorem Liberi Patris, a rusticis, agebantur, ob vini inventionem. Magni, vel ab impensis, vel a magno Rom. Deo Conso, appellati, iidem fuêre cum Consualibus. Vide quoque infra Votivi. Martiales, sacri erant Marti, et peragebantur 4. Idus Maii, in Circo, cum equorum decursu et venatione. Idem l. 3. c. 16. Megalenses s. Megalesia, vide infra. Idem Ibid. c. 13. Neptunales, celebrabantur in honorem Dei, a quo iis nomen mense Iulio, 10. Kal. Sextileis. Palatini, in monte Palatino, an in honorem Iulii Caesaris, an Aug. a Livia, instituti fiebant. Idem l. 5. c. 20. Piscatorii, 7. Id. Iunii fervebant, trans Tiberim, et agebantur a Praetore Urbano, pro piscatoribus Tiberinis, quorum quaestus non in macellum pervenit, sed sere in aream Vulcani. Idem l. 4. c. 10. Plebeii, post exactos Reges, pro libertate plebis, aut post secessionem in montem Aventinum, pro reconciliatione eius, instituti, edebantur ab Aedilibus plebis, in Circo a die 17. Kal. Nov. per triduum. Idem l. 5. c. 20. Romaniludi, sub Regibus instituti, iidem cum Magnis, a Ro mulo in Consi honorem institutis, primum Circenses: dein Scenici fuêrunt. Edebant eos olim Reges, postea Consules. Idem Ibid. c. 19. Saturnales, Saturno sacri, multis saeculis Urbis cunabula praecessêre: Celebrabantur die 14. Kal. Ianuarii, per ludos et iocos, servis quoque pro tempore loquendi faciendique licentia datâ. Scenici, sic dicti quod in umbra fierent, a Graecis orti, A. U. C. 389. romanis primum in usu esse coepêrunt, occasione pestilentiae ingentis. Agebantur per Satyras, Comoedias, Mimos, Tragoedias etc. Idem Ibid. l. 5. c. 2. et 6. Saeculares, celeberrimi fuêre, singulis centenis annis, an semel hominis aetate,habiti, in honorem Apollinis ac Dianae, per triduum. Idem et Tarentini dicti sunt: non ab urbe Tarento, sed a loco Tiberi urbique Romae propinquo, in quo ara cum titulo Ditis et Proserpinae reperta, terra solebat obrui, donec adveniente Ludorum tempore illo refoderetur et in ea diti ac Proserpinae sacra fierent. Unde Aus.Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo.Idem l. 5. c. 21.Tarpeii dicti sunt, quos romulus Iovi Feretrio, in monte Tarpeio, instituit. Taurii, Diis Inferis sacri, regnante Tarquinio Superbo, cum magna in mulieres gravidas incidisset, pestilentia, instituti, fiebant in Circo Flaminio, extra portam Carmentalem. dicti sunt a Tauro, cuius carne plebi divenditâ, pestis originem habuit: Aliter Boaria et Bupetia. Idem l. 5. c. 22. Votivi, qui a Magistratibus ad bellum ituris vovebantur, et post res feliciter gestas et obtentam victoriam, solebant exhiberi. Tales erant illi, quos Magnos cognominârunt, quod in honorem Iovis, quem principem Deorum putabant, fierent. Votum fiebat hoc modo: Si duellum, quod cum Antiocho Rege sumi populus iussit, id ex sententia Senatus Populsque Rom. confectum erit, tum tibi Iuppiter Populus Rom. ludos magnos dies decem continuos faciet donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunsa, quantam Senatus decreverit, etc. Liv. l. 34. c. 43. Pertinent huc Ludi Decennales a Cn. Octavio Aug. instituti, praetextu quodam ad Imp. titulum Monarchiaequeve potestatem sine invidia retinendam. Vide quo que infra. Quinquennales, ab eodem, post victoriam Aciacam, celebrari iussi. Vicennales, qui 20. quoque Imperii anno exhibebantur, Euseb. de Vita Const. l. 3. Victoriae, quorum Sulla auctor, bello civili, Octobri per dies 5. celebrarisoliti, etc. Idem Ibid. c. 22.Ludi apud Rom. Honorarii.Castrenses, dicti sunt, quibus in castris milites exercebantur; Horum meminit Suet. in Tib. Ner. c. 72. Funebres, vetustissimi fuêre, quippe Aeneas ad Pallantis, Achilles ad Patrocli rogum mactâsse inferias, cum Ludis, leguntur, unde etiam Gladiatorum mos sine dubio ortus est. Idem l. 5. c. 24. Gladiatoriiludi, alia Munera dicti, a Graecis ad Rom. funerum occasione translati, postea ad populi oblectationem aliis quoque temporibus, imo et in conviviis, exhiberi coepêrunt. Idem Ibid. Iuvenales, a Nerone primum instituti, cum barbam deponeret, privati prius erant, mox passim in eos data sunt a pluribus nomina. Agebantur autem per damos ac hortos. Fuêre et Iuventutis Ludi, quos Salinator, Senensi praelio, vovit. Idem l. 5. c. 22. Miscelli, videntur fuisse ex variis multifor mibusque ludicris commixti. Idem Ibid. Natalitii, in natalibus magnorum Virorum edebantur: Iul. Caesaris 4. Idus Iulias: Nervae 4. Kal. Dec. Titi 9. Kal. Ian. Hadriani 4. Kal. Nov. Antonini Kalendis Aprilibus, etc. Idem Ibid. Scenici Histrionibus ex Hetruria accitis, A. circiter U. C. 400. agi coepêrunt, non solum in Deorum honorem, vide supra, sed ad popularem insuperauram captandam. Idem l. 5. c. 2. et 6. Triumphales, post insignes victorias, celebrari solebant. Idem Ibid. c. 22. Troiani s. Troici, celebrabantur, in Circo, a pueris maioribus minoribusque, turmatim congredientibus etc. Idem Ibid.Ludi Romanorum privati ac ludiciri.Alea, pro quolibet ludo, in quo Fortuna et casus dominantur, accipitur, atque etiam pro Talis et Tesseris, a quibusdam sumitur. Romanis legibus interdicta, exceptis Saturnalibus. Capita vel navim, dicebatur ludus, qui fiebat, nummo in cuius altera parte Ianusbiceps, in altera navis cusa erat, in sublimeiacto, ut attemderetur, utrâ parte in terram relaberetur. Ei apud Anglos respondet Cross and pile. Duodecim scriptorum Petronio memoratus, admodum similis est illis, qui hodie Trictrac, aut Verkeeren, aut Lurtschen, aut simplicius genus aus und ein, Gallis Germanisque utrisque appellantur. Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 3. c. 15. Fritillum, vide paulo in fra in voce Tali. Item in Tesserae. Halteres, athletarum libramenta fuêre, oblongioris circuli flgurâ, in quos indignabundus invehitur Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 49. cuius Epigraphe alteres. Harpastum, pilae genus, forte Angl. a Foot. ball, in terram rotabatur incredibili volubilitate: quo ludi genere se exercentes subligaria induebant. Latrunculi, a Palamede inventi, etiam Viris in rep. eminentibus, in usu fuêre: hodie Scacchiae vel Scacchorum ludus, appellantur. Petron Edit. Gonsali de Salas. p. 18. Edit. Boch. c. 33. Nuces, pueris usitatum ludi genus, de quo Ovid. Nux. Eleg. v. 75.Quatuor in nucibus, non amplius, alea tota est.Cum sibi suppositis additur una tribus.Par impar, Angl. Even or Odd, ludus erat, cum unus nucum manibus comprehensarum numerum ex altero sciscitaretur. Gr. ζυγὰ ἢ ἀζυγα. Horat. Serm. l. 2 Sat.3. v. 248. Ludere par impar. Petaurus, circulus erat, quem intactum certantes transvolabant. Satyricus Lucil. Sicuti mechanics cum alto exiliêre petauro. Pila, exercendo corpori maxime idonea semper visa est. Ea autem duplex, Paganica una, de qua Mart. l. 7. Epigr. 31. cuius Epigraphe ad Atticum v. 7. Trigonalis altera, cuius idem meminit Epigr. seq. Praeter quas, Harpastum, Follis, Pila peculiariter sic dicta, memorantur Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. c. 13. s. 3. Scripta XII vide infra, in hac voce, uti et in voce Reginula. Tabula. Ib. Tali et Tessierae, ludi erant non minus in coviviis, quam latrunculi, recepti: inter quos id discriminis est, quod tali sex angulos haberent, tesserae tanturn quatuor. Graeci ob id has κύβους, Latini quaterniones, illas seniones appellant. Iaciebant autem talos in fritillum, i. e. pyrgum, turriculam, occam vel pyxidem corneam, e cuius angusto collo effusi in tabulam strepitum excitabant. Sidon. Carm. 23.Hic promens teretes pilas trochosqueHic talos crepitantibus fritillis.Trochus, puerili ludicrum et exercitamentum fuit, a Gr. verbo τρέχω, i. e. curro, dictus.Aliter Turbo, item Buxum. Persius Sat. 3. v. 51. Buxum torquere flagello. Et Virg. Aen. l. 7. v. 382.Impubesque manus mirata volubile buxum.Sed Trochum vocat cum Sidon. ante laudatus, tum Horat. in Arte Poet. v. 380.Indoctasque pilae discive trochive quiesciit.Ut de disco, saltu, cursu, iaculo, lucta aliisque in praesens nihil addam. Vide praeter laudatos Auctores Lazium Comm. de Rep. Rom. l. 10. et quemque horum. Ludorum suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.